monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet laudabilem dicant istam fuisse vel esse rem publicam, secundum eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi adventum pessima ac flagitiosissima facta erat; immo vero nulla erat atque omnino perierat perditissimis moribus.
2 Ut ergo non periret, dii custodes eius populo cultori suo dare praecipue vitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus variisque sacris, tot festis sollemnitatibus, tot tantorumque ludorum celebritatibus colebantur; ubi nihil daemones nisi negotium suum egerunt, non curantes quem ad modum illi viverent, immo curantes ut etiam perdite viverent, dum tamen honori suo illa omnia metu subditi ministrarent.
3 Aut si dederunt, proferatur ostendatur legatur, quas deorum leges illi civitati datas contempserint Gracchi, ut seditionibus cuncta turbarent, quas Marius et Cinna et Carbo, ut in bella etiam progrederentur civilia causis iniquissimis suscepta et crudeliter gesta crudeliusque finita, quas denique Sulla ipse, cuius vitam mores facta describente Sallustio aliisque scriptoribus historiae quis non exhorreat?
4 quis illam rem publicam non tunc perisse fateatur? An forte propter huiusce modi civium mores Vergilianam illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum opponere audebunt:
Discessere omnes adytis arisque relictis
Di, quibus imperium hoc steterat?
Primum si ita est, non habent cur querantur de religione Christiana, quod hac offensi eos dii sui deseruerint, quoniam quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab Urbis altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas abegerunt.
5 Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma capta et incensa est? An praesentes forte dormiebant? Tunc enim tota Urbe in hostium potestatem redacta solus collis Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem anseres diis dormientibus vigilarent.
6 Unde paene in superstitionem Aegyptiorum bestias avesque colentium Roma deciderat, cum anseri sollemnia celebrabant. Verum de his adventiciis et corporis potius quam animi malis, quae vel ab hostibus vel alia clade accidunt, nondum interim disputo: nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis, deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamvis integris tectis moenibusque facta est ruina rei publicae, ut magni auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere.
7 Recte autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque relictis di, si eorum de bona vita atque iustitia civitas praecepta contempserat. Nunc vero quales, quaeso, dii fuerunt, si noluerunt cum populo cultore suo vivere, quem male viventem non docuerant bene vivere?